et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in
vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum
populi
et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad
montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis
et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum
Domini de Hierusalem
et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes
usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et
hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium
et non discent ultra belligerare
et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et
non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est
quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui
nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum
et ultra
in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam
quam eieceram colligam et quam adflixeram
et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat
in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion
ex hoc nunc et usque in aeternum
et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet
et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem
nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut
consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut
parturientem
dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc
egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque
ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu
inimicorum tuorum
et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt
lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster
ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non
intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum
areae
surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum
et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et
interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino
universae terrae